monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > csg456.51 > 164 > sectio 31 > 16 > sectio 2 > bnf17226.48 > sectio 27 > XXV. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)
Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, , XXIIII. HELPIDIO DIACONO THEODERICUS REX. (a 507/511) <<<     >>> XXVI. UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 508/511)

Cassiodorus, Variae, LIBER QUARTUS, XXV. ARGOLICO V̅ · I̅ · P̅ · U̅ · THEODERICUS REX. (a 510/511)

1 Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire.2 merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci.3 quis enim palaestricae artis ignarus in Stadium luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia non suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus non iuvantur.4 Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum bonumque de se iudicium tradit qui celsae gradus expetit dignitatis.5 his igitur desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus vota marcentia, ut, dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur.6 Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam gravitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine crescat ornatus.
Cassiodorus HOME

bnf2923.196

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik